Sed tamen haec cum ita tutius observentur, quidam vigore artuum
inminuto rogati ad nuptias ubi aurum dextris manibus cavatis offertur,
inpigre vel usque Spoletium pergunt. haec nobilium sunt instituta.
Eodem tempore etiam Hymetii praeclarae indolis viri negotium est
actitatum, cuius hunc novimus esse textum. cum Africam pro consule
regeret Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano
populo destinatis frumentum dedit, pauloque postea cum provenisset
segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
Et licet quocumque oculos flexeris feminas adfatim multas spectare
cirratas, quibus, si nupsissent, per aetatem ter iam nixus poterat
suppetere liberorum, ad usque taedium pedibus pavimenta tergentes
iactari volucriter gyris, dum exprimunt innumera simulacra, quae finxere
fabulae theatrales.
Cassii
montis illius celsi praetermeans funditur in Parthenium mare, Gnaeus
Pompeius superato Tigrane regnis Armeniorum abstractas dicioni Romanae
coniunxit.
Iamque lituis cladium concrepantibus internarum non celate ut antea
turbidum saeviebat ingenium a veri consideratione detortum et nullo
inpositorum vel conpositorum fidem sollemniter inquirente nec
discernente a societate noxiorum insontes velut exturbatum e iudiciis
fas omne discessit, et causarum legitima silente defensione carnifex
rapinarum sequester et obductio capitum et bonorum ubique multatio
versabatur per orientales provincias, quas recensere puto nunc oportunum
absque Mesopotamia digesta, cum bella Parthica dicerentur, et Aegypto,
quam necessario aliud reieci ad tempus.